Compline
Easter Season (Easter Sunday, Vespers I—Pentecost Sunday, Compline)Introduction
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: percutit sibi pectus mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ídeo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
Misereátur nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.
Indulgéntiam, ✠ absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.
Psalmody
Psalm 57
- Si vere útique iustítiam loquímini: * recta iudicáte, fílii hóminum.
- Étenim in corde iniquitátes operámini: * in terra iniustítias manus vestræ concínnant.
- Alienáti sunt peccatóres a vulva, erravérunt ab útero: * locúti sunt falsa.
- Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis: * sicut áspidis surdæ, et obturántis aures suas,
- Quæ non exáudiet vocem incantántium: * et venéfici incantántis sapiénter.
- Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: * molas leónum confrínget Dóminus.
- Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: * inténdit arcum suum donec infirméntur.
- Sicut cera, quæ fluit, auferéntur: * supercécidit ignis, et non vidérunt solem.
- Priúsquam intellégerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos.
- Lætábitur iustus cum víderit vindíctam: * manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
- Et dicet homo: Si útique est fructus iusto: * útique est Deus iúdicans eos in terra.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalm 58
- Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos: * nequándo obliviscántur pópuli mei.
- Dispérge illos in virtúte tua: * et depóne eos, protéctor meus, Dómine:
- Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: * et comprehendántur in supérbia sua.
- Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne: * in ira consummatiónis, et non erunt.
- Et scient quia Deus dominábitur Iacob: * et fínium terræ.
- Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
- Ipsi dispergéntur ad manducándum: * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt.
- Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: * et exsultábo mane misericórdiam tuam.
- Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ.
- Adiútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea.
- Éripe me de inimícis meis, Deus meus: * et ab insurgéntibus in me líbera me.
- Éripe me de operántibus iniquitátem: * et de viris sánguinum salva me.
- Quia ecce cepérunt ánimam meam: * irruérunt in me fortes.
- Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine: * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi.
- Exsúrge in occúrsum meum, et vide: * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël,
- Inténde ad visitándas omnes gentes: * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem.
- Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
- Ecce, loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: * quóniam quis audívit?
- Et tu, Dómine, deridébis eos: * ad níhilum dedúces omnes gentes.
- Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia eius prævéniet me.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalm 27
- Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: * nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
- Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te: * dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
- Ne simul trahas me cum peccatóribus: * et cum operántibus iniquitátem ne perdas me.
- Qui loquúntur pacem cum próximo suo, * mala autem in córdibus eórum.
- Da illis secúndum ópera eórum, * et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum.
- Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis: * redde retributiónem eórum ipsis.
- Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum eius * déstrues illos, et non ædificábis eos.
- Benedíctus Dóminus: * quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.
- Dóminus adiútor meus, et protéctor meus: * in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum.
- Et reflóruit caro mea: * et ex voluntáte mea confitébor ei.
- Dóminus fortitúdo plebis suæ: * et protéctor salvatiónum Christi sui est.
- Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ: * et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Nunc Dimittis
Canticle of Simeon (Luke 2:29–32)
- Nunc dimíttis ✠ servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
- Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
- Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
- Lumen ad revelatiónem géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Antiphon
Terra * trémuit, et quiévit, dum resúrgeret in iudício Deus, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Psalm 75
- Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
- Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
- Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
- Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
- Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
- Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
- Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
- De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
- Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
- Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
- Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
- Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Prayer
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.