Prime
Triduum (Holy Thursday, Matins—Holy Saturday, None)Introduction
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Psalmody
Psalm 39:2–9
- Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
- Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
- Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
- Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
- Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
- Beátus vir, cuius est nomen Dómini spes eius: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
- Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
- Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
- Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
- Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
- In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
Psalm 39:10–14
- Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
- Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
- Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
- Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
- Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
- Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
- Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adiuvándum me réspice.
Psalm 39:15–18
- Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
- Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
- Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
- Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
- Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
- Adiútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
Antiphon
Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? Réspice et exáudi me, Dómine, Deus meus.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Psalm 12
- Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Úsquequo avértis fáciem tuam a me?
- Quámdiu ponam consília in ánima mea, * dolórem in corde meo per diem?
- Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? * réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus.
- Illúmina óculos meos ne umquam obdórmiam in morte: * nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
- Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: * ego autem in misericórdia tua sperávi.
- Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
Prayer
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.