None
Triduum (Holy Thursday, Matins—Holy Saturday, None)Introduction
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Psalmody
Psalm 108:2–13
- Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est.
- Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
- Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
- Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea.
- Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris eius.
- Cum iudicátur, éxeat condemnátus: * et orátio eius fiat in peccátum.
- Fiant dies eius pauci: * et episcopátum eius accípiat alter.
- Fiant fílii eius órphani: * et uxor eius vídua.
- Nutántes transferántur fílii eius, et mendícent: * et eiciántur de habitatiónibus suis.
- Scrutétur fænerátor omnem substántiam eius: * et dirípiant aliéni labóres eius.
- Non sit illi adiútor: * nec sit qui misereátur pupíllis eius.
- Fiant nati eius in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen eius.
Psalm 108:14–21
- In memóriam rédeat iníquitas patrum eius in conspéctu Dómini: * et peccátum matris eius non deleátur.
- Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
- Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.
- Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.
- Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra eius, et sicut óleum in óssibus eius.
- Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur.
- Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
- Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua.
Psalm 108:22–31
- Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me.
- Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ.
- Génua mea infirmáta sunt a ieiúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum.
- Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua.
- Ádiuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
- Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
- Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur.
- Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
- Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum.
- Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.
Antiphon
Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? Réspice et exáudi me, Dómine, Deus meus.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Psalm 12
- Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Úsquequo avértis fáciem tuam a me?
- Quámdiu ponam consília in ánima mea, * dolórem in corde meo per diem?
- Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? * réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus.
- Illúmina óculos meos ne umquam obdórmiam in morte: * nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
- Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: * ego autem in misericórdia tua sperávi.
- Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
Prayer
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.